OMTH

EvangeliumLatein

 

Evangelium in Dominica


14. Dominica temporis ordinarii (06. Iulii) Anno C

zurück deutsche Version / Germanica Versionem


Evangelium secundum lucam 10, 1 - 12. 17 - 20 (Vulgata)

post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos
et misit illos binos ante faciem suam
in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus

et dicebat illis
messis quidem multa
operarii autem pauci
rogate ergo Dominum messis
ut mittat operarios in messem

ite
ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos

nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta
et neminem per viam salutaveritis

in quamcumque domum intraveritis
primum dicite
pax huic domui

et si ibi fuerit filius pacis
requiescet super illam pax vestra
sin autem ad vos revertetur

in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt
dignus enim est operarius mercede sua
nolite transire de domo in domum

et in quamcumque civitatem intraveritis
et susceperint vos
manducate quae adponuntur vobis

et curate infirmos qui in illa sunt
et dicite illis
adpropinquavit in vos regnum Dei

in quamcumque civitatem intraveritis
et non receperint vos
exeuntes in plateas eius dicite

etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra
extergimus in vos
tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei

dico vobis
quia Sodomis in die illa remissius erit
quam illi civitati

reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes
Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo

et ait illis
idebam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem

ecce dedi vobis potestatem
calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici
et nihil vobis nocebit

verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur
gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis